Jdi na obsah Jdi na menu
 


Potvrdenie donácie kráľa Ondreja II. z roku 1231 na žiadosť Beharových synov Dionisia, Petra, Voislaua a Sebastiana  kráľom Belom IV. roku 1262. 

   (B)ela dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque rex, universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in vero salvatore.

Quoniam per scriptum diutina fit rerum mutabilium memoria, idcirco presencium insinuacione modernis quam posteris volumus fieri manifestum, quod accedentes ad nostram presenciam Dionisius, Petrus, Voislaus et Sebastianus, filii Behar, nobiles de Lipto, exhibuerunt nobis privilegium patris nostri, regis Andre, super terram ipsorum confectam, petentes a nobis cum instancia, ut nos ipsum privilegium karissimi patris Obrazeknostri ratum habere et nostro dignaremur privilegio confirmare. Cuius quidem privilegii tenor talis est.

   Andreas dei gracia rex Hungarie, omnibus presentibus et futuris, presentes literas inspecturis, salutem et omne bonum. Ad noticiam universorum tam presencium, quam posterorum harum tenore volumus pervenire, quod nos inspecta fidelitate et servicio Behar, filii Semel, que nobis in Zolum existentibus fideliter exhibuit de terra Bobr(ouch et) Hodos in Lipto, terram ad sex aratra sufficientem sibi et per eum suis heredibus, hac heredum successoribus iure perpetuo contulimus possidendam et per fidelem nostrum Buna, filium Narad, (ministerialem nostrum de) Lipto, ipsam terram auctoritate regia eidem assignari facientes.

   Prima meta ipsius terre incipit a capite unius rivuli, ubi est dumus (sic) dictus Buzbukur (?) et inde paululum (procedendo ascendit in Berch, versus septentrionem) et venit ad antiquam viam, iuxta quam est stirps arboris dicti sumbukfa. Ibi est meta et inde tendit ad aquilonem et veniens per eundem Berch ad tres stipites, de quibus stipitibus descendit in vallem (?), ubi iuxta arbores feneufa est meta. Inde procedit superius in Berch ad orientem, ubi est fons pro meta. Inde vadit ad vallem ad metam (..........) inde cadit in rivulum (..........) potok vocatum et per ipsum rivulum defluit inferius et parumper defluendo exit ad metam, ubi sunt due arbores sumurkfa vocate, de quibus arboribus flectitur ad meridiem et ascendit Berch, ubi est meta et inde descendendo iuxta terras populorum ville Bobrouch, venit ad viam, que via ducit concludendo dictam terram usque ad primam metam. Ut autem hec nostra donacio perpetue firmitatis robor obtineat, nec possit per aliquem in irritum revocari presentes concessimus duplicis sigilli nostri munimine roboratas.

   Datum anno domini M0 CC0 XXX primo, regni autem nostri anno XXVIII.

   Nos itaque et considerantes ipsum privilegium karissimi patris nostri non cancellatum, non abrasum, nec in aliqua sui parte viciatum, imo iuste ac legitime impetratum idem de verbo ad verbum, Dionisio et fratribus suis, auctoritate presencium fecimus confirmari.

   Datum per manus magistri Farchasii, prepositi Albensis, aule nostre vicecancelarii, dilecti et fidelis nostri, ano domini M0 CC0 LXII0, regni autem nostri anno vicesimo septimo.               

__________________________________________________

___________________________________________________

            

1361.nov.13.

1550.apr.11.

   Nos capitulum ecclesie Scepusiensis memorie commendamus tenore presencium significates quibus expedit universis, quod nobiles Georgius et Simon Bohws vocati de Beharffalwa in sua ac nobilium Alberti et Martini, similiter Bohws vocatorum, fratrum suorum uterinorum personis, nostram personaliter venientes in presenciam, exhibuerunt et presentaverunt nobis quasdam litteras reverendi Egidii prepositi et coonventus ecclesie b.Virginis de Thwrocz in pergameno privilegialiter sub pendenti eorundem sigillo confectas et emanatas, que propter malam earundem conservacionem in sigillo dirute et confracte erant, sed tamen vestigia eiusdem plane agnoscebantur, petentes nos eidem Georgius et Simon Bohws suo ac dictorum Alberti et Martini fratrum suorum nominibus, quatinus easdem transscribi et transscriptum presentibusque litteris nostris inseri facere dignaremur. Quarum tenor talis est. Omnibus Cristi fidelibus presentibus pariter et futuris, presens scriptum inspecturis Egidius divina miseracione prepositus et conventus ecclesie b.Virginis de Thuurch salutem in omnium largitore. Ad universorum noticiam harum serie literarum volumus pervenire, quod Lucas filius Johannis de filiis Beher ex una, ex altera vero Martinus Stephanus et Nicolaus, filii Jacobi de dicta filiorum Beher personaliter coram nobis constituti et per eundem Lucam, filium Johanniseextitit propositum misterio vive vocis et relatum, quod quartam partem filialem domine Luchae, matris predictorum Martini, Stephani et Nicolai evenientem, predictus Lucas filius Johannis ex parte avi sui nomine Prenod et de sua porcionne sine ulla diminucione extradare assumprisset, imo assumpsit coram nobis, item fundum iuxta fluvium, qui fluit per nemus dictum Toromnik ad duo iugera terre, una cum medio prato penes iacentem et cum aliis omnibus utilitatibus et pertinenciis ubique habitis, per ordinacionem eciam proborum virorum predictis Martino, Stephano et Nicolao pretactus Lucas filius Johannis perpetue extradare assumpsisset necnon assumpsit coram nobis, hoc non abmisso, quod prelibatus Lucas ordinationem et composicionem cupiens ratificare et tenere, quod si quiscunque predictos impediret super predicta ordinacione, ipsos liberare et defendere propriis laboribus et expensis teneretur, quod se sponte obligavit coram nobis. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem litteras nostras concessimus, sigilli nostri pendentis munimine roboratas. Datum feria secunda proxima post festum b.Martini episcopi et Anno Domini MCCCLXmo primo. Unde nos iustis et legittimus peticionibus ante dictorum Georgi et Simonis Bohws suo ac dictorum fratrum suorum nominibus nobis porrectis exequiescentes, prescriptas litteras annotatorum Egidii prepositi et conventus ecclesie de Thwrocz non abrasas, non cancellatas, neque viciatas, atum suspectas, sed saltim in sigillo earundem, ut premissum est dirutas, omni tamen suspicionis vicio carentes, de verbo ad verbum sine diminucione et augmento aliquali transcribi et transsummi presentibusque litteris nostris inscrifacientes, memoratis Georgio- Simoni, Alberto et Martino Bohws ipsorumque heredibus et posteritatibus universis iurim ipsorum ad cautelam duximus concedendum. Datum feria sexta proxima post festum Pasce Anno Domini Millesimo quingentesimo quinquagesimo.                                   

       

__________

__________

Copyright © Š. Bohuš